10 Cic. imp. Cn. Pomp. 27–28

27Satis multa mihimulta mihi H: mihi multa cett. verba fecisse videor qua requa re] quale H esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. Restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! Nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superaritsuperavit Ht, quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? 28Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatemfacilitatem t. Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque eatque e HW: atque cett. pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercituin exercitu om. δπ summi fuitfuit summi Eb imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse belliesse belli HE: belli esse cett. potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibuscivibus Gulielmius: civilibus H: civitatibus cett. atque exatque ex] et H: atque b bellicosissimis nationibusmixtum … nationibus del. Bloch, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huiushuius om. H viriviri om. b1 scientiam fugere possit.