7 Cic. har. resp. 13–15

13Nego umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. QuamquamQuamquam etc.: sic distinxi, Muellerum secutus. ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum estesset Halm), tamenEdd. habent iudicasse: quamquam … quam plurimos; ita est … iudicum. Religionis … fieri potest, quod … iniquum est: tamen etc. sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. Postero die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam iudicio pontificum religione liberatam videri. 14De hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? Verum referte, quod ex senatus consulto facere debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, aut,id quod certe fiet,ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. Quid ergo iiii P: hi BHkt possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? Multae sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quaequo quae] quoq~: P: quoque rell. optima lege, publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam; 15quae primum aedificatur ex auctoritate senatussenatus codd. praeter PB (senati) pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est.