28 Cic. har. resp. 60–63
60 ↷Fuit quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. Iam non potest. Aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis. 61Qua re hunc statum qui nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum quidem est illo impunito; deteriore autem statu ut simus, unus est inferior gradus aut interitus aut servitutis; quo ne trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem humana consilia ceciderunt. Atque ego hanc orationem, patres conscripti, tam tristem, tam gravem non suscepissem, non quin hanc personam et has partis, honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem; sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis. Mea fuerunt verba fortasse plura, sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commoveri necesse est. 62Quod si cetera magis pervulgata nos saepe et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permovebit? Nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliquialiquis Mbς (Prov. Cons. § 14) delapsus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum hominibus conloquatur. Cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiametiam illud EMc quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam † multismultis codd. (inultis? infandis?) (cf. Ov. Met. xv. 24 multa ac metuenda minatur): monstris Muell., Madv. secutus (monstris mutis metuendisque, del. rebus): invisis Momms. metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia pertimescetis. 63Etenim haec deorum immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum maria atquecum maria atque Jeep auct. Muell.: cum agri atque codd. (in ras. P2: atque agri cum bk ed. V.: cum ipsi agri cum b2): cumque agri Klotz: cum aer atque terra Garat. terrae motu quodam novo contremiscuntcontremescunt P et inusitatoinusitato BHbkt all.: inuissitato P1: invisitato Muell. aliquid sono incredibilique praedicunt. In quo constituendae nobis quidem sunt procurationes et obsecratio, quem ad modum monemur. Sed faciles sunt preces apud eos qui ultro nobis viam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque placandae.