22 Cic. har. resp. 46–47

46Non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendidefendi Hbk (sed om. nos): defensi P et pler.: defensum iri coni. Halm putabamur. Ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. Non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modose his modo add. Bait., Lamb. secutus vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. Atque ego hunc non mirorquid enim faciat aliud? – : illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti. 47Atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea telahaerent ea tela Manut.: hacrentia tela codd. in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. An iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabaturarbitrabatur ut Manut. ita b: arbitrabamur rell., nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. CaesarisC. om. P2 et pler.in quo fallebat, sed eum nemo redarguebatnisi eum, inquam, exercitumCaesaris … exercitum s. l. suppl. P2 signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?