21 Cic. har. resp. 44–45

44Fuit in his omnibusomnibus cansa GEMbk etsi non iusta,nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,gravis tamen et cum aliquo animianimi Camerarius: animi et codd. virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolisfasceolis ut Bait. ita Hb2k: faceolis PB: fasciis GE, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissentdeprend. B: depraend. P: deprehend. k ed. R., nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. Hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret. 45Quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatussenatus, senatus codd. Lamb.: senatu, senatus PBw: senatus (semel) rell. (Prov. Cons. §1 si princeps eam sent. dicerem) principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eoeo codd. praeter M (et eo) fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. Iniecta fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. Haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. Excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretisvideritis P1.