20 Cic. har. resp. 42–43

42Hic vero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,quod di omen obruantobruant] avertant M! – a viro tamen confecta videatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit; post exercitu L. LuculliL. s. l. add. P2 sollicitato per nefandum scelus fugit illimillim P2: illi P1: illum B rell. praeter HMbς (illinc), Romaeque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemensclemens Hk: demens P rell. divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret. 43Exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. Atque hic ei graduspost gradus habet s. l. fuit co misera tempora stultasque nostras discordias! – P. ClodioP. s. l. P1 gradus ad rem publicam hic primus fuit et aditusfuit et aditus Madv.: est aditus (additus) codd.: hic primus fuit, hic primus aditus Lamb.Num hic primus et aditus fuit? ad popularem iactationem atque adscensus. Nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaquefuit eaque Bait.: fuit itaque (istaque Hbk) P rell. praeter M (fuit) res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C.C. s. l. P1 autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque IulioIulio Manutius: totio P1: tutio (tucio) P2 rell. consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit.