15 Cic. har. resp. 32–33

32 ↷Verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemusneglegimus H, -igimus Mbk, -egemus PG: -igemus BEw, -egamus t, ut coni. Muell.: ibid. neglegemus P2GH: -igemus Bkt all.: -egamus P1 quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? Adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello statostato P1G: statuto P2 rell. loco anniversariaanniversaria b Naugerius (2): -ari P1GH: -arii Bb2k all. factitarint. Et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? Tu meam domum religiosam facere potuisti? 33Qua mente? quam amiseras. Qua manu? qua disturbaras. Qua voce? qua incendi iusseras. Qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. Quo pulvinari? quod stupraras. Quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro inin om. P et pler. (in patris b2 ed. R.) imperatoris monumento conlocaras. Quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domumpossit tuam domum HMbk possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti.