14 Cic. har. resp. 30–32

30Sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? Committe vel consulibus vel senatui vel conlegio pontificum tuam. Ac mea quidem his tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata estliberata est b2c: libera est BHkt (§ 25): liberast P: libertast G: liberat E; at in iis aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse etet om. codd.: et aras del. Zielinski aras. Tabulis hoc censoriiscensoriis Bait.: censoris P1GE: censores P2BMHbk: censorum vulg., memoria multorum firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quodquod] quam Ern.: 'quod referri necesse est breviter dictum est i. q. quod fieri necesse est, ut referatur' Mueller ex eo senatus consulto quod nuper est factum referri ad vosvos bk: nos rell. necesse est, habeo quae de locis religiosis velim dicere. 31Cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. Putant enim ad me non nulliad me non nulli P2B: non om. P1: non nulli om. w: non nulli ad me Hbk edd. R, V. pertinere magmentariummagmentarium Momms.: acmentarium P rell. praeter Mb2k (armamentarium) Telluris aperire. Nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. Nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. Multa me movent: quod aedes Telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudiciopont iudicio HMbς: iud. om. rell. (iudicio pontificum Momms.) liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio Telluris, et eo magis quod eodem ostento Telluri postilio deberi dicitur. 32Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint.