12 Cic. har. resp. 24–26

24 ↷Haec igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris Magnae conspectu MegalesibusMegalesibus P1H: Megalensibus B rell. fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueretpolluerit ut Faërnus ita k! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. Ita ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris Magnae nomine suscepta declareturhos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. 25Pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? Ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. Quid magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatumliberatum k all. (§ 30): liberatus P1HEM: libertum P2t (corr. liberum B): libera vi s. libero aditu Madv., in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? Si examen apium ludis in scaenam caveamve venissetscaenam caveamve venisset Momms.: caenam caveam venisset P1: scaenam venisset P2B rell., haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? Atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent. 26Quod igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? Istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruusistius modi patruus s. l. P2? Is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? Illi cum ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. Itaque qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant.