11 Cic. har. resp. 22–24

22Quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater IdaeaIdaea Faërnus: daea P: dea P: dea B rell. te,te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,spectatorem esse voluit. Quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri nonnon deesse noluit G. Long, prob. Zielinsk. (§§ 10, 14): quę reliceret PB liceret. Vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedileaedili codd. (§ 24) religioso repente ee suppl. Bait. fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. Tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentiumeludentium Klotz: et ludentium codd. multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. 23An si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuitsi tensam non tenuit Ant. Aug.: si terram non tenuit aut tensam codd., si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuviosimpuvio Arnobius: simpuio P1: simbulo P2: simbolo Bt: si muto Hb: si nutu b2: si vultu k aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? 24Ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc Matrem Magnam, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare.