10 Cic. har. resp. 20–21

20Qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete: Quod in agro Latiniensilati*ensi P: latiensi B rell. praeter HMbk (latinensi) auditus est strepitus cum fremitu. Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? Exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. Quis est exQuis est nisi est ex Lehmann.Num Quis est vel ex? gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? De ea re scriptum est: PostilionesPostiliones Orell.: postulationes codd. esse Iovi, Saturno, Neptuno, Telluri, dis caelestibus. 21Audio quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. Ludos minus diligenter factos pollutosque. Quos ludos? Te appello, Lentule,tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis Optimi Maximi, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. Qui sunt ludi minus diligenter facti, quandoquando ut Manut. ita k: quanto rell. aut quo scelere polluti? Respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.