7 Cic. dom. 15–17

15 ↷Ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim vocabar. 16Veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. Petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratioin ea re necne ratio ut coni. Garat ita t: in ea regeneratio PBΣ: in ea re … ratio G: in ea re gerenda Hbς non habebatur. Flagitabar bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. Delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponeremsuccubuissem enim potius ipsesed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum. 17Itaque sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunttribuerunt Lange, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videanturvideatur G, sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritatemeo consilio auctoritate s. l. P2, diligentia pro tanto beneficio populi Romanipopuli Romani b Lamb.: -o -o Hk: p. r. aut PR. codd. pler. praestare debui: praesto, promitto, spondeo,nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,rem publicam annonae nomine in id discrimen quoquo G1: quod P rell. vocabatur non esse venturam.