6 Cic. dom. 14–15

14Fuit igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fuerintne partes meae paene praecipuae. Quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne me? Quid? operarumoperarum Lehmann (§§ 14, 15): puerorum codd. illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. Sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. CumCum] Nam cum aut Cum enim Lehmann de mea dignitate in templo Iovis Optimi Maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata vilitas consecuta est. 15Erant qui deos immortalisid quod ego sentionumine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam remillam rem] vilitatem Jeep: illam del. Ern. ad illamillam (ante rationem) codd.: ipsam Muell.: aliam Gesner. rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur.