56 Cic. dom. 142–143

142Quae cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solissoli Lamb. vestris cervicibus sustinetis. Vobis universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suumomne suum Garat.: omnes tum codd. (omnes hi tamen k) erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum verum etiam commendatum esse arbitrabunturarbitrantur Lamb.. 143Denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditumredditum b2 et ed. R.: reductum codd., idcirco mihi videntur fructumfructum ipsum HGbke reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. Hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iamiam Madv.: tamen codd. illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti.