55 Cic. dom. 140–141

140Delata tum sunt ea ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrataea addidi: delata tum sunt ad … celebrata P rell. praeter GMe (Delatum est ad … celebratum): delata tum res est … celebrata Muell., quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocansrevocans Madv.: revocando codd., dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. Quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. Etenim si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? 141Non potuit ullo modoquamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacianon in agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice etet del. Bait. magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna vis est cum inin k sol. deorum immortalium numine tum vero in ipsa re publica. Di immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, ex suis templis in eius aedissedes PBG1ek immigrare nolebant, itaque istius vaecordissimi mentem curacura metusque M: curameque P et pler. metuque terrebant; res vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomitoindomito Halm: inito codd.: ignito Naugerius (1) furore iam tum se meque repetebat. Qua re quid est mirum si iste metu exagitatusmetu exagitatus scripsi (exanimatus Halm, actus Clark. territus Koch): metus codd. (victus k: num metu victus?): mentis Madv., furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari?