54 Cic. dom. 138–139

138Ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iisiis k: his rell. institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? Dixi a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. Quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex legeex sen. cons. ex lege del. D. Serruys. Illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiripraeiri Halm (§ 133): praere P1: praecipere P2 rell.: praeberi Momms., quid tangi, quid teneri ius fuerit. 139Quae si omnia e Ti. Coruncanie Ti. Coruncanii Bait.: ex corruncani c (-ana k): et coruncanis (-ani b) PBΣ: et quorum canis H (canii G) scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaretconstaret Lamb.: constarent codd., aut si M. Horatius ille Pulvillus, qui, cum eumeum cod. Car. Steph.: eus p1: eius P2BHc (eius dedicationem k) multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, nevaleret, ne (nedum Naugerius (1) … dicatur codd.: valeret; nunc … dicatur? Mueller valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret?