53 Cic. dom. 136–137

136Sed ut revertar ad ius publicum dedicandidedicandi M Muell. (§ 138) iudicandi rell., quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eameam Bait.: ea codd. posse recterecte posse Hbk Klotz, improb. Zielinsk. dedicari. Quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub Saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, Quod in loco publico Licinia, Gai filia, iniussu populi dedicasset, sacrum non viderier. Quam quidem rem quanta tractaverit severitatetractaverit severitate Drechsler: sustulerit post sen. consulto add. Hbk edd. R. et V., post senatus Naugerius (1) (egerit Halm, persecutus sit Lamb.): qua quidem in re … sen. fuerit coni. Muell. quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consultoSENATVS CONSVLTVM. Et potest quidem excidisse littera. R. (= Recita) facile cognoscetispost cognoscetis suppl. Lamb. Recita senatus consultum..

137Videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! Tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iamiam Bait.: eam codd. aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionisreligionis Markland: rei PB: rei p. k et corr. c: res GMe visceribus eius qui Jeep (§ 23): hisce (eiusce k) rebus ut (et k) in codd.: eius civis aedibus qui Madv., fort. recte tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbemurbem P1: urbe quam (quod w) rell. suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris,ab aequitum nota dolorisab aequitum (equitum B) nota doloris P: ab (ob M) equitum notam doloris HGMe: ac nequitiae nota, dolore Jeep (Verr. ii, § 115): ad perpetuam notam doloris Koch: ad equitum notam, ad dolorem all. bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?