52 Cic. dom. 132–135
132 ↷An tu auderes quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibusfaucibus b ed. R.: facibus codd. pler. eripui, quibusnam verbis aut quo ritu – primum hoc dico – civis domum consecrares, deinde civis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conservati dedissent? 133Quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? „Ades, Luculle, ades ServiliAdes Luc. ades Serv. bk: Ades, ades, Luc. Serv. P2BHw, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!“ Es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populipopuli codd.: populi Romani ed. R. (P.R.) Romani atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultareexsultare Koch. auct. Muell.: et scelere codd.: excellere Bait.. 134Quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. Quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso Hercule perfuncto iam laboribus sacra didicissedidicisse k Serv. ad Aen. viii. 269: dedisse rell., in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiamin vivi etiam codd.: in viventis etiam Arusianus et spirantiset spirantis M, Arus.: et iam sp. ς: spirantis P rell. praeter G (si irantis) e (surantis) capite bustumcapite bustum Garat. (caput bustum bk): capitibus tum codd. suis manibus imponeretimponeretur k; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutammutam Naugerius (1): mutuam codd. in delictoin alieno delicto Koch personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. Viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis. 135Qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?