51 Cic. dom. 130–132
130 ↷Quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. Ille erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. Tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta. 131Res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitatesenatus de dignitate ut GMw ita PBHbkt: senatoriae dignitatis Madv. essehis esse P1: his del. P2 voluerunt, Concordiae signum volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas atque omni laude dignadigna om. PH all.; praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae devinxisset. Tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, Libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. Ille in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civisdedicarit uin civis P: dedicari tu in civis BHk: dedicavit: tu Klotz: dedicari, signum concordiae, tu Naegelsb. optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti. 132Atque ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? Si quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorumtamen inst. ceterorum mg. P2: †tamen Bait. quia 'post domestica in P unum verbum erasum est': domestica, more vetere ad pontificem detulisses: nunc novum del. Halm veterevetere bk (-em M): uterere rell. retulisses Muell. ad pontificem detulisses: novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inauditoquodam atque inaudito s. l. P2 instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? At si conlegium pontificum adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quocum quo Muell.: cum eo codd. (ut cum eo Hbk) de dedicationede dedicatione Halm: dedicationem codd. communicares? Quorum quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem.