5 Cic. dom. 10–13

10 ↷Sed quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendaturreprendatur P: reprehendatur HBt, edd. R. et V.. Utrum causa novi consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobisfuit nobis Mueller, prob. Zielinski: fuit vis codd. (unde Quae vis, quae causa k Naugerius (2)): fuisse vis ut coni. Lange ita t? Quae causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonaebinum post latroc. add. codd. praeter H: del. edd. ob annonae Hbk: per annonae Madv.: nonae codd. pler. causamNum biduum annonae causa ex marg. insertum? § 14 ad fin. putastiputasti Muell.: putavisti k vulg.: putavit rell. (putarunt b2)? 11Frumentum provinciae frumentariae partim non habebant, partim in alias terras, credo, propter avaritiamavaritiam Graev.: varietatem codd.: aviditatem Halm venditorumcredo … venditorum del. Karsten miserant, partim, quo gratius esset tum cum in ipsa fame subvenissent, custodiis suis clausum continebant, ut subito novumsub novum Arusianus mitterent. Res erat non in opinione dubia, sed in praesentipraesenti Manutius: praesentia codd.: praesenti iam A. C. Clark atque ante oculos proposito periculo, neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. Nam cum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. Qui si verus fuit ex dolore hominum et fame, certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere potuitsenatum … oportuit Madv.; sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus fuit ut materiem subtraheremus furori tuo? 12Quid? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcereulcere Hbς all.: vicere P1: viscere P2Bt tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud nativum et hoc inlatuminlatum scripsi: delictum codd.: oblatum Iw. Mueller (§ 62; Acad. ii. § 48: cf. sublatos pro subiectos § 106): a te fictum Jeep: delicatum Koch: adiectum Madv. malum sanare posset? Erat igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis; facta lapidatio est. Si ex dolore plebeiplebei PBHb2: plebem G: plebeio bςt nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosifacinerosi P: -orosi B rell. (cf. §§ 25, 89; Sest. §§ 81, 95) scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis. 13Qui sunt homines a Q. Metello, fratre tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium et M. Lollium nominavit. Quis est iste Lollius? qui sine ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. Quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. His atque eius modi ducibus cum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio nulla possetpossit Lehmann, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum, nonne providendum senatui fuit ne in hanc tantam materiemin hac tanta materie Savels seditionis istaista] iacta Rueck: iacta ista Muell. (§ 63) funesta fax adhaeresceret?