49 Cic. dom. 127–128
127„Dedicatio magnam“, inquit, „habet religionem.“ Nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? Discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. Quid? in dedicatione nonne et quis dedicetdedicet Bait.: dicit codd. et quid etet quid et Hkt: et qui P rell. praeter w (et quid) quo modo quaeritur? An tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? Quis eras tu qui dedicabas? Quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Ubi te isti rei populus Romanus praefecerat? Video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrariconsecrare codd.; neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. Neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere. 128Sed quia consecrabantur aedes, non privatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi ei loco quoipsi ei loco quo Madv.: ipsi loco quo Baiter: ipsi (ipso b2) si loco codd.: ipsi loco, si Klotz: ipsae, si loco Naegelsb. essent consecratae, haec nisi plebsplebes GMw iussisset fieri vetuit. Quae si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. Neque ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo.