48 Cic. dom. 125–126
125Omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. NinniusNinnius Garat.: Nunnius codd., vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? Quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, eaea G2k: ei rell. iura constituisti in praeclaro tribunatutribunatuo PB: cf. § 42 tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? An consecratio nullum habet iusius k solus e meis: nullam habet religionem Lamb., nullam vim habet Garat., dedicatio est religiosa? Quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid verbaverba add. Halm prisca valueruntvaluerunt in mg. t: voluerunt rell.? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quidmetum timoremque Halm quid Hbk: qui rell. (-que P1): om. Manut. voluisti? Nam si est illud ratum – mitto Gabinium – tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando? 126„Iam fateor“, inquit, „me in Gabinio nefarium fuisse.“ Quippe vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. Sed, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuriacalamitas iniuria Hbk: calamitas iuria P1: calamitatis iniuria P2 rell. potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti?