47 Cic. dom. 122–124

122Quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputoloquor … disputo Manut.: loquar … disputabo codd.? Ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditistraditis Madv.: praeditis codd. (proditis k, Naegelsb.): priscis in mg. t institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. An cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere? 123DateDate] de P et pler. huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. An si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit inin om. codd. praeter ς (in iniuriam) iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aequeaeque coni. Bait.: paene codd.: plane Lamb. sollemnibus bona cuiuspiamcivis cuiuspiam Hbk consecrarit, non valebit? Atqui C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. Quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro? 124Certe non fuit. Vidimus hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num quanum qua Bait.: numquam codd. praeter k (num quae): numquid ed R. igitur is bona Lentuli religione obligavit? Sed quid ego ceteros? Tu, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. Quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit?