46 Cic. dom. 120–121
120Quid? si qui similis istius – neque enim iam deerunt qui imitari velint – aliquemaliquem codd. praeter P1 (quem) mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? DicitisDicitis Angelius: dicis codd.: „Quem reperietrepperit P1HG: reppererit rell. pontificem?“ Quid? pontifex et tribunuspontifex et trib. ut coni. Bait. (et pont. et trib.) ita t: pontifex om. rell. plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. Ergo si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae? 121Nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsiusipsis Halm verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniiset caerim. Lamb.: de caerim. Halm; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. Postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus etet k: est rell.: est et vulg. (sunt et Halm) valvae. Ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. Sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.