45 Cic. dom. 117–119

117Pontifex“, inquit,adfuit.“ Non te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere etet om. P1 non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? Esto, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? Opus erat enim auctoritateOpus erat enim auctoritate L. Spengel: opus enim erat auct. Markland: posuerat enim auctoritatem codd., quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit. 118Quis ergo adfuit?Frater“, inquit,uxoris meae.“ Si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondumnondum magnam Lehmann consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. Etsi in eo providisti ne frater te accusare possit. Hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquamquemquam obelo notavi: quemquam alium Muell.: qu. scientem Lamb.: num qu. nobilem? Coni. Momms. non denique alium praeter illum adolescentem†, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? Adfuit is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coegit. 119Videte igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate a maioribus nostris constitutae sint. Est inventus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus extolleret.