44 Cic. dom. 115–116
115At videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. Monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitavitcogitavit Lamb.? Habitare laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. Eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. Adfirmabat Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. Acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribuslicitatoribus Pantagathus: litigatoribus P rell. defatigatis prope dimidio carius quam aestimabaturaestimabat codd.. Quorsum igitur haec oratio pertinet? 116Domus illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. Causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate Libertas. In Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. Et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illisin illis coni. Baiter tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. Posuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quoquo Lamb.: quod Hbk: qui P rell.: cui Leon. Vsterio auct. Baiter imbris vitandi causa succederet iamiam om. Hk nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse seemisse se bk all.: emisisse P1: emisisse se P2 (Verr. iv, § 133, emisisse R, emisse p, emisse se vulg.) diceret. Inferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. Hanc vos, pontifices, tam variam, tamtam codd. praeter P1 (tantam): tantam, tam var. Halm novam in omni genere voluntatemvoluntatum Madv., impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?