43 Cic. dom. 111–114

111At unde est ista inventaest ista inventa ut Ge ita PBΣt: inventa est ista Hbς Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. Eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. Hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso Libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. Itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locislocis Hk: om. rell. communibus inin Hb2: om. rell. (tota e Gr. bk) tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit. 112Is postea quam intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorumistorum licentiae Markland (cf. § 131) quam publicae libertatis. Hanc deam quisquam violare audeataudeat k: audeat et Pb et pler., imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec victrixvictrix Ern.: ultrix codd. adflictae civitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternaesempiternae ut GMe ita PBΣt: -am Hbk (cf. § 87) turpitudinis? 113O Q. Catule!patremne appellem ante anante an Momms.: an ante Halm: an codd. filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctiortantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? Negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suastuas PHGe: suas in k: in suas Halm domos comportari iuberent. 114Venio nunc ad patrem. Tu, Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Hoc si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, everteretdisturbaret everteret b2k: -are -ere PH rell. praeter G (disturbaret evertere): disturbare, evertere auderet Naegelsb., idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse?