41 Cic. dom. 107–109
107Equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sitnisi sit scripsi: si codd. (nisi bkt): si honesta deest (deẽ) Bait.: sine honesta … opinione Halm honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrereut … iustum aut honestum arbitrere scripsi (Cl. Qu. iv. 173): ut … fas esse arbitrere Muell.: cum … arbitrare (-ere b) codd.: cum … arbitramur oportere Halm. Hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. Ipse cum loci illius, cumcum k: tum P et pler. aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funestafunesta Muell. (§ 42): una (om. Ge) iusta codd.: universa Lamb.: iniusta Ern.: inusta Halm illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per vimvim secl. Momms.: unius Hbk hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse? 108Civis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. At qui aliqua sese om. P1: post emptionis conl. Halm contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. Ex his igitur bonis, exex cod. Lamb.: om. rell. (quorum Hbk edd. R. et V.) quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? Ista tua pulchra Libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut sese Garat.: te codd. (a te … conlocaretur Hk) ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret? 109Quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? Hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit.