38 Cic. dom. 101–102

101An ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem aedemaedem add. Lamb. exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illudet quia illud L. Spengel: et qui (si quid k) aliud codd.aequumaccidisse populus RomanusMaelioiudicavit, nomine ipsoAequimaeliiustitia poenaeiustitia poenae Halm: stultitia poena codd. comprobata est. Sp. Cassi domus ob eandem causam estest add. Bait., post eo (eodem Mbke) Klotz eversa atque in eo loco aedis posita Telluris. In Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quae publicata est etest et ut 'cod. w solus' ita PBHkbt eversa ut illius facinus memoria etmemoria et codd. praeter P1 (memoriae): facinoris memoria nomine Bait. nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum eversam duobus lucis convestitam videtis. Quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et duxauctores et duces P1G fuisse videarvideantur P1: videamur G? 102Hanc vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere, vivo senatu, vobis principibus publici consili, ut domus M. Tulli Ciceronis cum domo FulviM. Fulvi Momms. Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse videatur? M. Flaccus quia cum C. Graccho contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est interfectus; eius domus eversa et publicata est; in qua porticum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis fecit. Ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meamet meam Hbk: meam et P et pler.: meam etiam G domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae iudicassent.