37 Cic. dom. 98–100

98Suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatospraetextatos k: -textos rell. inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cumid cum scripsi: ita cum (ita tum P2BH, ita tum cum e) codd.: ita ut cum Hk: ita pati ut Halm: neque vitare ut Madv. dolenter adsis non tamadsis non tam (absis bk) codd. praeter P1Me (dolenter asetsis non tam): dolenter feras et sis non tam Bait. sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina estest G: sit Me: om. P rell.. Nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum. Qua re dirumpaturdisrumpatur GM licet ista furiaCf. fax ac furia patriae § 102 atque pestispestis scripsi: pestis patriae Bait.: om. codd., 99audietaudiet Madv.: audiat codd. haec ex me, quoniam lacessivit: bis servavi rem publicamrem pub. hic add. Kays., ante servavi Garat., quiqui Garat.: ut codd. praeter w (qui ut): cum Halm consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim. Utriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse.

100Sed hic meus reditus, pontifices, vestro iudicio continetur. Nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet? In conspectu propeprope GM: propter PBte: praeterea Hbς totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutisvirtutis Muell.: urbis codd.: libertatis Naegelsb., sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandumpos demigrandum add. mihi Halm: i P1 (del. eadem manus): om. rell. potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et deet de me ed. R. re publica videam constituta.