36 Cic. dom. 96–97

96Dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus,nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi,dico igitur, et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras. Quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concidereconcidere G: concedere rell. praeter P1 (condere)considere 'hoc est, aliquantisper conquiescere' Madv. uniusunius] meo Hbk discessu quam omnium interitu occidere malui. Speravi, id quod accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicamrem pub. suppl. Naegelsbach recrearirecreari] resuscitari b. 97Accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. An ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? Tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.