35 Cic. dom. 93–95

93Et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipsoipso codd. praeter P1 (ipsam): ipsum Muell. gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? Nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. Sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eiuseius Muell.: illius all. (et om. unius Hb): ea codd. pler.: mea Momms.: et ea Madv.: eaque Halm unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit? 94Ego vero etiam rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere, praesertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse salvam iurato dicere fas fuisset. Exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum vident. 95Aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. Quid enim, pontifices, debeo dicere? PeccatinePeccatine Halm: peccati me codd. conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. Iudicium populi pertimuisse? at idid del. Momms., Bait. nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. Bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. Me mortem timuisse? turpe est.