32 Cic. dom. 84–87

84Ac vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. Patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. Nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsisipsis per incuriam om. Bait. temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse. 85Quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod etet del. Bait. (cf. § 87) si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? Denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tulliumtantumne? immo etiamcivem optime de re publica meritum, recepissent. Et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit? 86At vero, ut annales populi Romani et monumenta vetustatis loquunturlocuntur PHk, KaesoKaeso] caeso P1: ceso GMe: censor P2 rell. ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. ServiliusC. Garat.: M. codd. Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. Quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restitutorestituto Hς: restitutio P1GMe, maledicti locum aut criminis obtinebit? 87Fortis et constans in optima ratione civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad sempiternamsempiterni Madv. (§ 112) memoriam temporis calamitas propagavit.