31 Cic. dom. 82–83

82Quid? si ne scriptum quidem umquamusquam Gulielm. est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctoremauctorem codd.: auctoritatem vulg. amplexerisamplexeris codd. praeter Me (amplecteris)sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in civium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunctunc codd. praeter HbcM (tum) k (tu) quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? Ubi enim tuleras ut mihi aqua et igniigni P1: ignis rell. interdiceretur? quod C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: nontulit. Homines … civibus. non Muell. ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Ubi cavisti ne meo meme om. P1 loco censor in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatisquibusdam codd. interdictum est, scriptum est in legibus. 83Quaere haechaec PBb: hoc rell. ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. Sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatumsi in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescriptaproscripta Graevius est?