30 Cic. dom. 78–81

78 ↷Qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisinisi om. P1: ni rell. praeter GM (hi) Hς (qui): Latini, priusquam Latini erant auctores coni. Madv. erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant. Id autem ut esset faciundum, non ademptione civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebantfaciebant codd. prob. Zielinsk.: adigebantur Halm. Populus Romanus L. 79Sulla dictatore ferente comitiis centuriatis municipiis civitatem ademitalterum ademit suppl. s. l. P2: ademit eisdem agros. De agris ratum est; fuit enim populi potestas; de civitate ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis arma valuerunt. An veroAn vero Lamb.: hanc vero codd. Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L. Sulla victor re publica reciperata comitiis centuriatis civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum simul hac civitate: consulari homini P. Clodius eversa re publica civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse? 80Quod si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris⟨in aes⟩ eius nomen incideris Ant. August. (in eius nomen bk): eius nomen in aes incid. Mueller, improb. Zielinsk.? quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris auctorem adumbrare meliorem? Sin autem is primus scivit, quod facile potuit, quiqui Bait.: quum Klotz: om. codd. propter inopiam tecti in foro pernoctasset, cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse Interamnae probaveris? Hoc tu igitur, homo popularis, iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse oportere, ut, si tribuno plebis rogante Velitis iubeatisne Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere civitatem? Tum igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum nec praetorum decretapraetorum decreta (edicta?) scripsi: res tum iudicata codd. (tum Hς, iam Halm, om. b: cf. Verr. v. § 12): rerum iudicatarum auctoritas Madv.: rerum iudicia Reid (Cl. Qu. iv. 173) nec denique universi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare possitpossit? Muell.. 81At tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratampergratam Madv.: per gratiam codd., qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae refelleret; quae res municipibus Anagninispost Anagninis add. GMbe ornatissimis multo maiori dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat.