29 Cic. dom. 76–78

76 ↷Quod si in istoQuod si in isto ed. R.: quosinhistot P1: quo (quod Hk) in isto rell. tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Uno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negantnon negant b: negent rell. praeter HMb2ς (non negent) t (rogent) del. Madv.: concedent Halm: boni censent Koch immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem.

77Esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. Cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? Potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? Quamquam ubi tu te popularem, nisi cum propro b2 et ed. R.: om. rell. (de k) populo fecisti, potes dicere? Sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatemlibertatem kb2t (§ 80): inpietatem rell.: sui potestatem Momms. aut civitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id XXX curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe non. Quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit invitus amittere. 78Quin etiam si decemviri sacramentum in libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque vellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referrireferri Faërnus: referre codd. posse voluerunt; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu amittet invitus.