28 Cic. dom. 73–76

73Quod enim est in terris commune tantum tantulumve consiliumconcilium Madv., quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium acac bk all. et add. s. l. rec. man. in P regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem. 74Proximus est huic dignitatidignitate Karsten ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. Scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. Nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint. 75Nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? Ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse viditipse se vidit Faërnus sensitque quantus et quanta dignitate essetesset Faërnus: essem codd.! Constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. Omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Utrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis? 76Itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam excitandaexcitanda Halm: emendanda codd. (emenda Hkb2): invitanda Momms.: expetenda Klotz: amplectenda A.C. Clark: pretio emenda? emercanda? D. Serruys fuisse videatur. Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussitexcussit GMek hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum.