27 Cic. dom. 70–72

70 ↷Hanc tu, P. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. Nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. At etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit. 71Sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? Senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esseesse malit abesse Zielinski iudicavit. Quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. Nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam adad b2, om. rell.: viderer ⟨ad⟩ adm. civ. quam restitutus Madv. prob. Zielinsk.: ad adm. civ. del. Karsten administrandam civitatem restitutus.

72Hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellareHic tu … exsulem me appell. Madv. ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiisflagitiis Bait.: facti his P: factis BGbt: et flag. om. Hς notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? Quid est enim exsulexilium malit Muell.? ipsum per seper se est Halm nomen calamitatis, non turpitudinis. Quando igitur est turpe? re vera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Utrum igitur peccato meo nomenante nomen add. s. l. exulis rec. man. in P subeo an re iudicata? Peccato? Iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tuifelicem Catilinamnominant, neque quisquam eorum qui solebant. Non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur.