26 Cic. dom. 68–70

68Haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihimihi] mihi acta est P1BtHG: in P verba acta est deleta sunt: mihi ac meis Naugerius (1): mihi ac te me k ed. V.: num mihi hac (s. ea) tempestate? exstitisse P2: expetiisse P1Bt (-isse b) exstitisse, vi, armis, dissensionedissensione codd.: discriptione Muell. (descript. Madv.), cf. § 129 hominum etet P2 rell.: aut P1 (ad caedem vulg.) caede institutainstituta] instaurata Reid, cf. § 6 novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptumiure scriptum Lamb.: inscriptum P rell. praeter GM (proscriptum) aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. Quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibusconsulibus mg. Lamb.: consules codd. nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. Sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur. Neque hoc Cn. 69Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis, legemlegem hic suppl. Muell.: post illam Lamb. illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quaene quae P2: ne qua B rell. (neque P1) popularis in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio restituti videremur. Eodemque consilio M. Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis orereturoreretur Halm: ororetur P1: oriretur rell. aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. Nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicavitiudicavit] sic distinxi, Halmium secutus, prob. Zielinski: iudicavit, quoniam … dicere vetabatur. Atque etc. ed. R.. Quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabaturvetabatur corr. rec. man. in P: videbatur P1 rell., 70atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. Erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat.