25 Cic. dom. 64–67

64 ↷Itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus. 65Cato fuerat proximus. Quid ageres? non erat ut, qui modus amoribusamoribus scripsi: moribus codd.: odiis A. C. Clark. fuerat, idem esset iniuriaeLocus varie emendatus: quod ageres non erat nisi ut qui mihi dux omnibus in rebus fuerat idem socius esset iniuriae Lamb.: Quid ageres? non erat ut qui mihi socius laboris fuerat idem esset iniuriae Muell.. Quid possesQuid? posses etc. Bait.? extrudere ad Cypriam pecuniam? Praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus esthinc modo amandandus est Muell.: hunc modo amandatum esse in mg. b: hanc modo amandas esse P1H: hanc modo amandatas (-is, -o, -am) esse rell. (amandandam k, et mg. c): hunc modo amandemus Madv. invisus] invitus Lamb.. Sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. Eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem. 66Atque ut sciatis non hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia quaeque gesserat se et fecisseet fecisse Gulielm.: effecisse codd. praeter M (fecisse) et facere dicebat: Cn. Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. Qui ex eius custodia per insidias regisregis Armenii Lahmeyer amici filium hostem captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit. 67Quas iste tum caedis, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque privarit domique continueritdomique (domuique?) continuerit scripsi (§ 110): domumque P2HBbtς (domiumque P1, omniumque GM) coniecerit codd. (om. P1): compulerit Halm (Har. Resp. § 58), vidistis: ex quo iudicare potestis quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn. Pompeium terruerit iam distracta et exstincta.