22 Cic. dom. 56–58

56Quid igitur ego cessigessi codd. pler., aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? An hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere? 57Utrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio privilegium? IudiciumneIudiciumne? etc. scripsi cum Muellero: Iudicium in causa tam turpi? scil. homo codd. (scil. is homo sum qui etiam si causa esset ignota k) Iudicium? in causa tam turpi scil.: an is homo Garat.? Causa tam turpis scilicet, homo quiqui causam Klotz eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. An quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentemapsentem P: absente ut Madv. ita Bt per se probarit. An senatus, an ordines omnesomnes add. Garat., an iiii k: hi codd. pler. qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum et conservandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque revocatum queratur? 58An veroAt vero Madv.: sed cf. § 79 in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? Tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? Quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? AnAt Lehmann, si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manusnova manus ut Graevius ita k: nova *nus P1 (novanos H): nova BΣt: nova vis P2GMb2 sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.