20 Cic. dom. 51–53

51 ↷Quid enim diceres? Damnatum? certe non. Expulsum? qui licuit? Sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est. Verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud videtur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. Quid? hoc ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti? 52Tam herculehercule P1Hk: hercle P2Bt est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur.Eidem“, inquit,utraque de re negotium dedi.“ Quid? si eidem negotium dedissetdedisset k ed. R.: dedisses rell. ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum RomamRomam Garat.: Romae codd. (Roma k): inde Lamb. decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret,quoniam de uno homine scriberet, una res esset? 53Quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? Quae est, quaeso, alia vis, quaequaeso mg. Lamb.: quasi codd. praeter t (enim) sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare?

Quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? An, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviemeluiem P1: luem Georges civitatis sine summa vi pervenire potuisti?