2 Cic. dom. 3–4

3 ↷Ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicaedignitatem rei p. P rell. praeter M (et dignitate rem publicam) sustinent,quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliudaliud Hbς et in P man. rec.: aliter M, fort. recte (§ 31): alios P rell. (alias Ge) de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere? 4Fuisti“, inquit,tumtum Hotom.: tu codd. (tu inquit Hbk) apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est.“ Itane vero? quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tutu Hbk: tune coni. Halm: tum PB: tamen tw: totum GMe ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret?Tune es ille“, inquit,quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti?“ Nondum de mea sententia dico: impudentiae primumprimam PBt respondebo tuae.