19 Cic. dom. 49–51

49Itaque cum tu florens ac potens per medium forumforum ed. V. (om. scortum): fori b: om. rell. scortum populare volitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in iudicium venerant, sive accusatores erant sive rei, te deprecante damnabantur. Denique etiam ille novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se velle persequi dixit: nomen Sex. Properti detulit: accusare alienae dominationisdominae dominationes P1GM scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus. 50De hac igitur lege dicimus, quasiquasi Madv.: quae codd. iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praedapraeda del. Jordan: praedicatione coni. Halm suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit?

Quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? est enim: Quod M. Tullius falsum senatus consultum rettulerit. Si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla estest] 'fort. praestat est?' Mueller. Satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? Quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? Quid? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulistisortitore tulisti Madv.: sortitu retulisti (retulis P1) codd.: una sortitione tulisti Halm, fort. recte, tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suissuis bk: tuis codd. pler. plerisque, perbonusperbonus scripsi: bonus Naugerius (1): in bonis P rell. praeter HGMk (bonis): clarissimus Lahmeyer, innocens Muell., nobilissimus Klotz ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariisconsiliariis Madv.: consularis codd. non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominemomnium fac. et stup. hominem scripsi: hominum (omnium HMς, hominem G) fac. et stup. omnium P rell.: hominem fac. et stup. omnium Bait., Decumis et Clodiis auctoribus obtinere? 51Tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae.