17 Cic. dom. 43–45

43 ↷Vetant leges sacratae, vetant XII tabulae leges privatis hominibusprivatis hominibus] privatis in hom. PBHebk: privatis * hom. G: de privatis hom. c: privatis vim hom. t: privis hom. Scaliger inrogari; id est enim privilegium. Nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam. 44Hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? Quaero enim quid sit aliudsit aliu* P1 (aliud H): si tali vi P2 rell. nisinisi suppl. Landgraf (§§ 53, 54): ac Halm (§ 51) proscribereproscribere del. Lange Velitis iubeatis ut M. Tullius in civitate ne sit bonaque eius ut mea sint: ita enim re, etsire etsi Momms.: fecit si codd. (fecit etsi Hbk) aliis verbis, tulit. Hoc plebei scitumplebiscitum HGbe et in mg. t est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? Equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt. 45Vobismet ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. Nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdictaimprodicta Momms.: in prodicta PG: in praedicta BtM: pro indicta Hbc: indicta k die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicetcapitis iudicet Lange, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tumtum] cum Lange multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa suntsunt Me Klotz: sint codd., deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulitsustulerit ut Halm ita k, tota causa iudiciumque sublatum estest codd.: sit Naegelsbach in iure Muell.: in re codd. (iure k): in reo Madv.: haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentiset egentis Halm: et gentis P1: egentis P2 rell. praeter Bw (gentis) et perditos suffragium ferre et eam legem putariputari Madv.: putare codd.?