16 Cic. dom. 41–43

41 ↷Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam pertinere. Haec homines improbi ad quosdam viros fortis longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. Si quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo; sin eadem observanda sunt, iudicavit senatus M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri. 42Iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. At ego hoc totum nonnon k: om. rell. sine causa relinquo. Video enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerentdicerent ut Naugerius (1) ita k: dicerem codd., tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi itaita Baiter: a P1: ac P2 et pler. (ac … bene merito Hbς) de re publica merito tulisses, funus tefunus te b2e et mg. P: funeste P rell. praeter Hbk (funeste funus te): funestum funus te Lamb. indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. Qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuumtuum Hb2k, om. P et pler. (§§ 38, 40, 41) comprobaverunt.

43Fueris sane tribunus plebis tam iure legequetam iure legeque Car. Steph., D. Serruys (Aul. Gell. v. 19; Leg. Agrar. ii. 11, § 29): tam in iure quam lege PHb et pler. (quam in lege w): tam iure quam lege Gb2kt: tam iure atque (etiam) lege Halm: tam fueris inquam lege Koch: optimo iure, tam fueris inquam lege Lange: tam iure quam lege quam ⟨tulit⟩ hic etc. Jordan: tam iure quam ⟨qui⟩ lege K. Busche (Har. Resp. § 14; Sulla § 87), quam fuit hic ipse P. ServiliusP. Servilius Halm, Lange (§ 132; Har. Resp. § 12): ullius P1: rullius P2GH: tullius Btw: tulius ς ed. V.: Rullus b2 ed. R., vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tulisti?