15 Cic. dom. 39–41

39Venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus responsa sunt, novi. Negant fas esse agi cum populo cum de caelo servatum sit. Quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de caelo esse servatum? Adest praesens vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse de caelo.Infirmas igitur tuInfirmas igitur tu Madv.: infirma sunt igitur tua codd. (tua om. G: tua sententia k) acta C. Caesaris, viri fortissimi?“ Minime; neque enim meaenim me mea P et pler.: me om. bk iam quicquam interest, exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus inmissa sunt. 40Sed haec de auspiciis, quae ego nunc perbreviter attingo, acta sunt a te. Tu tuo praecipitante iam et debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti; tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti; tibi interrogantitibi interroganti ut coni. Lahmeyer ita t: te interroganti (-ante HGMb2k) P rell. praeter e (te interrogati): a te interrogati Momms. augures responderunt, cum de caelo servatum sit, cum populo agi non posse; tibi M. Bibulus quaerenti se de caelo servasse respondit, idemque in contione dixit, ab Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum non fuisse. Tua denique omnis actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C. Caesar egisset, quodquod et: quo PB: quae HGMbς: 'fort. quoniam' Baiter contra auspicia essent acta, per senatum rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te tuis umeris me custodem urbis in urbem relaturum. Videte hominis amentiam * * * per suumut suum b et ed. V.: ubi per suum Naugerius (1): quasi non ipse per suppl. Halm: cum tamen ipse per Lahmeyer tribunatum Caesaris actis inligatus teneretur. 41Si et sacrorum iure pontifices et auspiciorum religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum?