13 Cic. dom. 33–35

33 ↷Nego potuisse iure publico, legibus iis quibus haec civitas utitur, quemquam civem ulla eius modi calamitate adfici sine iudicio: hoc iuris in hac civitate etiam tum cum reges essent dico fuisse, hoc nobis esse a maioribus traditum, hoc esse denique proprium liberae civitatis, ut nihil de capite civis aut de bonis sine iudicio senatus aut populi aut eorum qui de quaque re constituti iudices sint detrahi possit. 34Videsne me nonnon om. tw Lamb. (radicitus … meque illud Osiander: radicitus … atque illud Kayser) radicitus evellere omnis actiones tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodiehodie] hoc G, hunc M, om. e (Balb. § 51) esse patricium? Dico apud pontifices, augures adsunt: versor in medio iure publico.

Quod est, pontifices, ius adoptionis? Nempe ut is adoptet qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. Quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum conlegio solet. Quid est horum in ista adoptione quaesitum? Adoptat annos viginti natus, etiam minor, senatorem. Liberorumne causa? At procreare potest; habet uxorem, suscipietsuscepit bς ex eaex ea Ge: ab ea M: iam P rell. praeter bc (etiam) liberos; exheredabit igitur pater filiumfilium ? Baiter. 35Quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est? quae omnis notio pontificum, cum adoptarereadoptarere Lamb.: adoptare PBe: -aret HGMbςt, esse debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbareperturbare Bt: -ari P1 rell. rem publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari, non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus everteres civitatem. Respondisti, credo, te ita velle. Pontificibus bona causa visa est: adprobaverunt. Non aetas eius qui adoptabat est quaesita, ut inin Manutius: om. codd. Cn. Aufidio, M. Pupio, quorum uterque nostra memoria summa senectute alter Oresten, alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae sunt. Tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti. Ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatiumhereditatium PBGt: -tum HMeς relicto, factus es eius filius contra fas cuius per aetatem pater esse potuisti.