12 Cic. dom. 30–33

30 ↷Hic tuis, P. LentulePubli PBHet, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit; hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Italiae totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu princeps sententiae fuit; idemque cumcum s. l. vetus manus in P. sententiamsententiam (causam ?) supplet A. C. Clark. Confert Rueck Sest. § 129: cum vir is qui … patriae conservatae dedit dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit. 31Qua re istam orationem qua es usus omittas licet, post illam sententiam quam dixeram de annona pontificum animos esse mutatos; proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter atque ego existimo sentiant, aut quid mihi pro exspectatione populi Romani, pro Cn. Pompei meritis erga me, pro ratione mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam, si cuius forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse, mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de religione pontifexpontifex Gulielmius: pontifices codd. praeter kM (-um) Hbc (-is) aut de re publica civis quam eum aut caerimoniarum ius aut civitatis salus coegerit.

32Intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio tulerittulerat Graev. aut voluntas mea; sed cum me purgatum vobis esse cuperem, tum etiam vestra in me attente audiendo benignitas provexit orationem meam. Sed hoc compensabo brevitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causamcausam ut cod. Car. Steph. ita t: rem k: cognitionem remque vestram b: om. rell. cognitionemque vestram; quae cum sit in ius religionis et in ius rei publicae distributa, religionis partem, quae multo est verbosior, praetermittampraetermittens HGMek, de iure rei publicae dicam. 33Quid est enim aut tam adrogans quam de religione, de rebus divinis, caerimoniis, sacris pontificum conlegium docere conari, aut tam stultum quam, si quis quid in vestris libris invenerit, id narrare vobis, aut tam curiosum quam ea scire velle de quibus maiores nostri vos solos et consuli et scire voluerunt?