11 Cic. dom. 27–30

27 ↷Desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari quibus antea stantem perculerunt. Quod enim parper P1 amicitiae consularisamicitia consulari Savels fuit umquam in hac civitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustriusillustrius ut Lamb. ita b2: industrius codd., quis inin Lg. 9 et Lamb.: om. P1 (senatui P2B rell.) senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea laude, quae remuneratio benivolentiae praetermissa est? Hanc nostram coniunctionem, 28hanc conspirationem in re publica bene gerenda, hanc iucundissimam vitae atque officiorum omnium societatem certi homines fictis sermonibus et falsis criminibus diremerunt, cum idem illum ut me metueret, me caveret, monerent, idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent, ut neque ego ab illo quae mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus, quae meum tempus postularet satis prolixe mihi polliceretur. 29Data merces est erroris mei magna, pontifices, ut me non solum pigeat stultitiae meae sed etiam pudeat, qui, cum me non repentinum aliquod tempus meum, sed veteres multo ante suscepti et provisi labores cum viro fortissimo et clarissimo coniunxissent, sim passus a tali amicitia distrahi meme add. Lahmeyer, post sim Lange, neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis obsisterem aut ut insidiosisinvidiosis Lange amicis non crederem. Proinde desinant aliquando me isdem inflare verbis:Quid sibi iste vult? nescit quantum auctoritate valeat, quas res gesserit, qua dignitate sit restitutus? Cur ornat eum aa Hk: om. PB all. quo desertus est?“ 30Ego vero neque me tum desertum puto sed paene deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundumpatefaciundum PHG: -endum Bkt vulg. mihi esse arbitror. Si utile rei publicae fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare et tacere. Illud vero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate aeque atqueatque add. Klotz: ut ed. V. (ut aeque unum k) unum quemque vestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique praecipue pro salute mea laborasse.